Mortuo Kazimiro Poloniae rege, Semovitus dux in Masovia
quaedam castra sui iuris fecit
De laude, vita et moribus Kazimiri regis Poloniae,
et quid per ipsum sit aedificatum
Duces Lithuaniae Prussiam vastant
et per magistrum Prussiae vincuntur, utrinque tamen multis cesis
Kazimiro rege Poloniae mortuo, Hasso de Huchterihayn vi castrum Santhok,
Lithuanorum vero duces proditione Petrassii Thursky
Wladimiriensem arcem interceptam demoliuntur
et redeuntes in Lithuaniam terram Sandomiriensem vastant,
Lignumque Sanctae Crucis de monasterio Calvi montis auferunt;
quod tandem subsistente curru in finibus Regni remittere coguntur
Ludovicus Hungariae rex per legatos Polonorum vix inductus
Regnum Poloniae suscipit, qui Cracoviam veniens honorifice excipitur;
tandem a consiliariis doctus duas donationes per Kazimirum regem
olim testamentaliter inique factas esse, moderando alteram earum,
Kazimiro duci Stetinensi terram Dobrinensem donat,
alteram vero, qua certa bona duobus suis naturalibus filiis
Kazimirus rex contulerat, penitus irritat
Ludovicus Hungariae rex
dum coronationem suam apud Polonos consummari petit,
Gnesnensis archiepiscopus, ut Gnesnae coronetur, satagit;
tandem sententia sua detrusus, Cracoviae eundem coronat,
ea ratione, ut regalibus indutus Gnesnae appareat;
coronatus autem mox Regni Poloniae corpus donationibus iniquis
Wladislao Opoliensi duci factis mutilat,
Polonis necquicquam eum carpentibus, id tandem extorquentibus,
ut donatarii donata se recepisse in feudum fateantur
Coronatione Ludovici peracta,
celebrantur exequiae funebrales Kazimiri Poloniae regis, quarum pompa,
ordo et apparatus exacte describitur, cum maximo fletu omnium subditorum
stirpem regiam cum ipso extinctam esse dolentium
Ludovici Hungariae et Poloniae regis origo
Ludovicus Hungariae et Poloniae rex Annam et Hedvigim filias
olim Kazimiri Poloniae regis, diviso inter illas paterno thesauro,
in Hungariam mittit illicque quasi non legitimo toro natas
omni propinquitate Regni Poloniae abdicat, maritis tamen illas elocat
Ludovicus Hungariae et Poloniae rex
Gnesnam et alia loca Maioris Poloniae invisit;
deinde Cracoviam reversus commisso Regno Poloniae Elisabeth
reginae Hungariae seniori matri suae, in Hungariam ipse,
delatis secum insignibus regalibus, abiit
Lithuani Prussiam et Prutheni vicissim Lithuaniam vastant
Show